102Kaltenbrunner.[584]

Certum est, scrupula illa, quae ad. 6. horarum completionem deficiunt super integros dies anni, longo iam tempore solstitia aequinoctiaque per plurimos dies anticipasse, ut non coincidant dies festi amplius cum constitutionibus primitivae ecclesiae. Quam si rem penitius perspiciamus in christiana republica, nulla severa fit dierum differentia neque rerum externarum usus necessarius, ubi divinitus non mandantur; vult enim vulgus contineri in officio, ordine et distributione temporum atque ceremoniis. Praestabat itaque vero propius in his accedere, et cum vcterum constitutionibus potius concordare, quam longius inde deviare; quamvis hac in ipsa restitutione Gregoriana non habeatur ratio exactae annuae quantitatis — nam et haec vulgaribus Astronomis adhuc penitius incognita est. Rogo itaque, ut omnium eorum scripta in Germania, qui aliquid hoc in negotio publicarunt — sive pro sive contra — mihi transmittas, ut, quomodo invicem et cum veritate consentiant, cognoscere possim.

II. [1]

Tycho de Brahe Iohanni Maiori Augustano.

Quas ad me ultimo dedisti literas, eruditissime Iohannes Maior, recte accepi et de libris procuratis gratias habeo; Wellerianos hac vice non cupio. De Calendario Gregoriano, quod tanta fuerit apud vos animarum concertatio, ut ferme ad arma res devenerit, miror, et meo iudicio non decuisset eos, qui Theologiam apud vos profitentur, occasionem sic dare his turbis, et populum contra magistratum legitimum commovere in re, uti opinor, adiaphora et religione, quam illi tuentur, nihil profitente, sed hac tamen salva, quatenus divino verbo fundatur. Nonne prioris et diu usitati calendarii Nicaenum Concilium secuti Romani Pontifices auctores et conservatores fuere, et aliorum dierum festorum quibus ii, qui se Evangelium nuncupant, etiam nunc utuntur? Cur igitur Pontifici Romano non liceret, praesertim approbante id Imperatoria Maiestate, idem calendarium,quatenus mancum et insufficiens longo aevi tractu redditum est,


1 Der Brief ist die Antwort auf ein Schreiben des Johannes Maior vom 8. Juni / 21. Mai (postridie Pentecostes) 1584 (fol. 75b).